Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
Demipho
Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
Charinvs
Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.
Demipho
Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?
 
iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; 380
 
quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
Charinvs
Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
 
de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
Demipho
Quin ego hunc adgredior de illa?
Charinvs
Quin ego hinc me amolior?
 
eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. 385
Demipho
Immo mane; 385
 
paucula etiam sciscitare prius volo.
Charinvs
Dic quid velis.
Demipho
Vsquene valuisti?
Charinvs
Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
 
verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
Demipho
Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
 
sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? 390
Charinvs
Advexi.
← Önceki Perde 2 · 10 / 19 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme