Thesauros Literature Comedy Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
Hiantibus.
Charinvs
In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.
Acanthio
Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? 185
Charinvs
Certen vidit?
Acanthio
Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.
Charinvs
Vbi eam vidit?
Acanthio
Intus intra navem, út prope astitit;
 
et cum ea confabulatust.
Charinvs
Perdidisti me, pater.
 
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
 
quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater? 190
Acanthio
Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
 
armamentis complicandis et componendis studuimus.
 
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
 
neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
Charinvs
Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus: 195
 
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
 
verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
 
loquere porro, quid sit actum.
Acanthio
Postquam aspexit mulierem,
← Önceki Perde 1 · 12 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme