Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Vae capiti tuo. 840
Menaechmvs
Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat, 840
 
ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.
Matrona
Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.
Menaechmvs
Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.
Senex
Filia, heus.
Matrona
Quid est? quid agimus?
Senex
Quid si ego huc servos cito?
 
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, 845
 
prius quam turbarum quid faciat amplius.
Menaechmvs
Enim haereo;
 
ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
 
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
 
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
 
faciam quod iubes, Apollo. 850
Senex
Fuge domum, quantum potest, 850
 
ne hic te obtundat.
Matrona
Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
 
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—
Menaechmvs
Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
← Önceki Perde 5 · 9 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme