Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 5]
Abeo.
Senex
Vale.—
Menaechmvs
Abiit socerus, abiit medicus. nunc sólus sum. pro Iuppiter,
 
quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
 
nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
 
neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. 960
 
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
 
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
 
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit;
 
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
 
hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum. 965
[Textpart 6]
Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem
Messenio
procurat, videt, collocat cogitatque,
 
ut absente eró rem erí diligenter
 
tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
 
tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet 970
 
potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
 
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
 
détur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
 
verbéra compedes
← Önceki Perde 5 · 16 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme