Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium
Menaechmvs
Messenioni cum argento concredidi.
 
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Matrona
Provisam quam mox vir meus redeat domum.
 
sed eccum video. salva sum, pallam refert. 705
Menaechmvs
Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
Matrona
Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
 
non te pudet prodire in conspectum meum,
 
flagitium hominis, cum istoc ornatu?
Menaechmvs
Quid est?
 
quae te res agitat, mulier? 710
Matrona
Etiamne, impudens, 710
 
muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
Menaechmvs
Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
Matrona
Rogas me? o hominis impudentem audaciam!
Menaechmvs
Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
 
Graii esse praedicabant? 715
Matrona
Non equidem scio. 715
Menaechmvs
Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
 
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 29 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme