Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
cuius modí clueat.
Menaechmvs
si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,
 
sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.
 
quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt, 580
 
sollícitos patrónos habént.
 
datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces
 
virí, fraudulénti,
 
qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,
 
mens est in quo
 
eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. 585
 
quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt
 
aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.
 
sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui
 
agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
 
ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque 590
 
dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
 
aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut
 
sponsio fierét. quid ille? qui praedem dedit.
 
néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi:
 
omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. 595
← Önceki Perde 4 · 2 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme