Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
Matrona
ubi vir compilet clanculum quidquid domist 560
 
atque ea ad amicam deferat?
Penicvlvs
Quin tu taces?
 
manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
 
pallam ad phrygionem cum corona ébrius
 
ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
 
sed eccám coronam quám habuit. num mentior? 565
 
em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.
 
atque edepol eccum óptume revortitur;
 
sed pallam non fert.
Matrona
Quid ego nunc cum illoc agam?
Penicvlvs
Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
 
huc concedamus: ex insidiis aucupa. 570
[Textpart 2]
Vt hóc utimúr maximé more móro
Menaechmvs
moléstoque múltum, atque utí quique súnt
 
optumí, maxumé morem habént hunc:
 
cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos:
 
boníne an malí sint, id haúd quaeritánt; 575
 
res magís quaeritúr quam cliéntum fidés
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme