Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
[Textpart 3]
Menaechme, amare ait te multum Erotium,
Ancilla
ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas, 525
 
atque huc ut addas auri pondo únciam
 
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
Menaechmvs
Et istúc et aliud, si quid curari volet,
 
me curaturum dicito, quidquid volet.
Ancilla
Scin quid hoc sit spinter? 530
Menaechmvs
Nescio, nisi aureum. 530
Ancilla
Hoc est quod olim clanculum ex armario
 
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
Menaechmvs
Numquam hercle factum est.
Ancilla
Non meministi, obsecro?
 
redde igitur spinter, si non meministi.
Menaechmvs
Mane.
 
immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi. 535
Ancilla
Istuc.
Menaechmvs
Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?
Ancilla
Numquam dedisti.
Menaechmvs
Nam pol hoc unum dedi.
← Önceki Perde 3 · 5 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme