Perde 2
[Textpart 2]
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
Cylindrvs
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
Menaechmvs
Vt eas maximam malam crucem.
Cylindrvs
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
330
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
Menaechmvs
Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
335
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Menaechmvs
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Messenio
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit,
340
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.