Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
Menaechmvs
Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
 
sed ubi novisti me?
Cylindrvs
Vbi ego te noverim,
 
qui amicam habes eram meam hanc Erotium? 300
Menaechmvs
Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
Cylindrvs
Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
 
cyathisso apud nos, quando potas?
Messenio
Ei mihi,
 
quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
Menaechmvs
Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem 305
 
Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cylindrvs
Negas?
Menaechmvs
Nego hercle vero.
Cylindrvs
Non tu in illisce aedibus
 
† habitas?
Menaechmvs
Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
Cylindrvs
Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
 
audin, Menaechme? 310
Menaechmvs
Quid vis? 310
← Önceki Perde 2 · 5 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme