Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
verum aliter vivos numquam desistam exsequi. 245
Menaechmvs
ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
Messenio
In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
 
redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
Menaechmvs
Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
 
molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. 250
Messenio
Em 250
 
illoc enim vérbo esse me servom scio.
 
non potuit paucis plura plane proloqui.
 
verum tamen néqueo contineri quin loquar.
 
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
 
viaticati hercle admodum aestive sumus. 255
 
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
 
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
 
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
 
voluptárii atque potatores maxumi;
 
tum sycophantae et palpatores plurumi 260
 
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
 
nusquam perhibentur blandiores gentium.
 
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
← Önceki Perde 2 · 2 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme