Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Erotivm
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
 
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Menaechmvs
Quid est?
 
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
 
certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat. 395
Erotivm
Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
 
facta quae sunt?
Menaechmvs
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Erotivm
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Menaechmvs
Etiam nunc nego.
 
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
 
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. 400
 
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Erotivm
Eccere,
 
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Menaechmvs
Ligneam,
 
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
 
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Erotivm
Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. 405
← Önceki Perde 2 · 11 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme