Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Vbi tu húnc hominem novisti?
Erotivm
Ibidem ubi hic me iam diu,
 
in Epidamno. 380
Messenio
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, 380
 
nisi hodie, numquam intro tetulit?
Erotivm
Heia, delicias facis.
 
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Menaechmvs
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
 
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Messenio
Oboluit marsuppium
 
huic istuc quod habes. 385
Menaechmvs
Atque edepol tu me monuisti probe. 385
 
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Erotivm
Eamus intro, ut prandeamus.
Menaechmvs
Bene vocas: tam gratiast.
Erotivm
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Menaechmvs
Egon te iussi coquere?
Erotivm
Certo, tibi et parasito tuo.
Menaechmvs
Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. 390
Erotivm
Peniculo.
← Önceki Perde 2 · 10 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme