Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
Penicvlvs
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
 
homines captivos qui catenis vinciunt
 
et qui fugitivis servis indunt compedes, 80
 
nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.
 
nam homini misero si ad malum accedit malum,
 
maior lubido est fugere et facere nequiter.
 
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
 
tum compediti ánum lima praeterunt 85
 
aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
 
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
 
esca atque potione vinciri decet.
 
apud ménsam plenam homini rostrum deliges;
 
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, 90
 
suo arbitratu ádfatim cottidie,
 
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
 
facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
 
ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:
 
quam magis extendas, tanto adstringunt artius. 95
 
nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme