Thesauros Literature Comedy Menaechmi

Menaechmi

Menaechmi Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
PROLOGVS
ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
 
ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat.
 
postquam iam pueri septuennes sunt, pater
 
oneravit navem magnam multis mercibus; 25
 
imponit geminum álterum in navem pater,
 
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
 
illum reliquit alterum ápud matrem domi.
 
Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
 
mortales multi, ut ad ludos, convenerant: 30
 
puér aberravit inter homines a patre.
 
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
 
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
 
pater eius autem postquam puerum perdidit,
 
animum despondit, eaque is aegritudine 35
 
paucis diebus post Tarenti emortuost.
 
postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
 
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
 
patremque pueri Tarenti esse emortuom,
 
immutat nomen avos huic gemino alteri; 40
← Önceki Prologos · 2 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme