Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
Epidicvs
nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
 
tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
Periphanes
Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. 685
Epidicvs
Quin colligas? 685
Apoecides
Edepol mancipium scelestum.
Epidicvs
Te profecto, Apoecides,
 
nil moror mihi deprecari.
Apoecides
Facile exoras, Epidice.
Epidicvs
Ecquid agis?
Periphanes
Tuon arbitratu?
Epidicvs
Meo hercle vero atque hau tuo
 
colligandae haec sunt tibi hodie.
Periphanes
At non lubet, non colligo.
Apoecides
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. 690
Epidicvs
Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.
Periphanes
At mihi magis lubet solutum te rogitare.
Epidicvs
At nil scies.
Periphanes
Quid ago?
Apoecides
Quid agas? mos geratur.
← Önceki Perde 5 · 6 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme