Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit
Stratippocles
neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus.
 
quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine?
Epidicvs
Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, 610
 
ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
 
Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
 
nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt
 
sibi data esse verba.
Stratippocles
Quíd agis, mea commoditas?
Epidicvs
Quod miser.
Stratippocles
Quid est tibi? 615
Epidicvs
Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, 615
 
prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes
 
quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
Stratippocles
Habe bonum animum.
Epidicvs
Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.
Stratippocles
Ego te servabo.
Epidicvs
Edepol me illi melius, si nacti fuant.
 
sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit? 620
Stratippocles
Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda.
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme