Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Quid loquar vis?
Periphanes
Haec negat se tuam esse matrem.
Acropolistis
Ne fuat,
 
si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia; 585
 
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
Periphanes
Cur me igitur patrem vocabas?
Acropolistis
Tua istaec culpast, non mea.
 
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
 
hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
 
negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est. 590
 
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
 
Epidicus mihi fuit magister.
Periphanes
Perii, plaustrum perculi.
Acropolistis
Numquid ego ibi, pater, peccavi?
Periphanes
Si hercle te umquam audivero
 
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.
Acropolistis
Non voco.
 
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. 595
Philippa
Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
 
quibus de signis agnoscebas?
← Önceki Perde 4 · 6 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme