Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
tuae memoriae interpretari me aequom censes.
Periphanes
Commode
 
fabulata es.
Philippa
Mira memoras.
Periphanes
Te memini—
Philippa
Em istuc rectius.
Perphanes
Meministin—
Philippa
Memini id quod memini.
Periphanes
At in Epidauro—
Philippa
Ah, guttula
 
pectus ardens mi aspersisti. 555
Periphanes
Virgini pauperculae, 555
 
tuaeque matri me levare paupertatem?
Philippa
Tun is es,
 
qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
Periphanes
Ego sum. salve.
Philippa
Salva sum, quia te esse salvom sentio.
Periphanes
Cedo manum.
Philippa
Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem
 
mulierem retines. 560
← Önceki Perde 4 · 3 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme