Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Quid vis? 400
Periphanes
Cave siris cum filia 400
 
mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?
 
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
 
divortunt mores virgini longe ac lupae.
Apoecides
Docte et sapienter dicis. † num nimis potest
 
pudicitiam quisquam suae servare filiae. 405
 
edepol ne ístam temperi gnato tuo
 
sumus praémercati.
Periphanes
Quid iam?
Apoecides
Quia dixit mihi
 
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
 
hanc edepol rem apparabat.
Periphanes
Planum hercle hoc quidem est.
Apoecides
Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, 410
 
non carust auro contra. ut ille fidicinam
 
fecit sese ut nesciret esse emptam tibi!
 
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
Periphanes
Mirum hoc qui potuit fieri.
Apoecides
Te pro filio
← Önceki Perde 3 · 6 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme