Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
Periphanes
igitur perspicere ut possent cordis copiam 385
 
ubi id inspexissent, cogitarent postea,
 
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
 
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
 
ego med excruciare animi, quasi quid filius
 
meus déliquisset me erga aut quasi non plurima 390
 
male facta mea essent solida in adulescentia.
 
profecto deliramus interdum senes.
 
fuit conducibile hoc quidem mea sententia.
 
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
 
venire salvom mercatorem gaudeo. 395
 
quid fit?
Apoecides
Di deaeque te adiuvant.
Periphanes
Omen placet.
Apoecides
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
 
sed tu hanc iubé sis intro abduci.
Periphanes
Heus, foras
 
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
 
atque audin? 400
← Önceki Perde 3 · 5 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme