Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
ubi habitet dicere admodum incerte scio. 505
Periphanes
Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
 
volo scíre, si scis.
Fidicina
Id quod audivi audies.
 
Stratippoclem aiunt Periphanai filium
 
absentem curavisse ut fieret libera.
Periphanes
Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume 510
 
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
Fidicina
Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
Periphanes
Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
Fidicina
Fides non reddis?
Periphanes
Neque fides neque tibias.
 
propera igitur fugere hinc, si te di amant. 515
Fidicina
Abiero. 515
 
flagitio cum maiore post reddes tamen.—
Periphanes
Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, †
 
eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum
 
tantum perdundumst, perdam potius quam sinam
 
me impune irrisum esse, habitum depeculatui 520
 
ei sic data esse verba praesenti palam!
← Önceki Perde 3 · 13 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme