Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,
Epidicvs
ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
Apoecides
Fieri oportet. 270
Periphanes
Facere cupio quidvis, dum id fiat modo. 270
Epidicvs
Em, 270
 
nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,
 
sicut cras hic aderit, hodie non venit.
Periphanes
Qui scis?
Epidicvs
Scio.
 
quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.
Periphanes
Quin tu eloquere, quid faciemus?
Epidicvs
Sic faciundum censeo
 
quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia 275
 
quasique ames vehementer tu illam.
Periphanes
Quam ad rem istuc refert?
Epidicvs
Rogas?
 
ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,
 
atque ut eam te in libertatem dicas emere,
Periphanes
Intellego.
Epidicvs
Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua
← Önceki Perde 2 · 8 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme