Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.
Periphanes
Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides. 255
Apoecides
Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
 
nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.
Epidicvs
Si aequom siet
 
me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
 
quod laudetis, ut ego opino, uterque,
Periphanes
Ergo ubi id est, Epidice?
Epidicvs
Atque ad eam rem conducibile. 260
Apoecides
Quid istuc dubitas dicere? 260
Epidicvs
Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
 
qui plus sapitis.
Periphanes
Eia vero, age díc.
Epidicvs
At deridebitis.
Apoecides
Non edepol faciemus.
Epidicvs
Immo, si placebit, utitor,
 
consilium si non placebit, reperitote rectius.
 
mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo. 265
Periphanes
Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.
Epidicvs
Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam
← Önceki Perde 2 · 7 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme