Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Impetras.
Apoecides
Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.
 
Epidice, eo veni.
Epidicvs
Ne abitas prius quam ego ad te venero.
Apoecides
Vsque opperiar.— 305
Periphanes
Sequere tu intro.— 305
Epidicvs
I, numera, nil ego te moror. 305
[Textpart 3]
nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
Epidicvs
aeque feracem quám hic est noster Periphanes:
 
quin ex occluso atque obsignato armario
 
decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
 
quod pol ego metuo si senex resciverit, 310
 
ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
 
sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
 
quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
 
atque id quoque habeo: mane me iussit senex
 
conducere aliquam fidicinam sibi huc domum, 315
 
quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
 
ea conducetur atque ei praemonstrabitur
 
quo pacto fiat subdola adversus senem.
← Önceki Perde 2 · 11 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme