Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quo illum ab illa prohibeas:
Epidicvs
ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat. 290
Periphanes
Quém hominem inveniemus ad eam rem utilem?
Epidicvs
Hic erit optimus,
 
hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.
Periphanes
Epidico habeas gratiam.
Epidicvs
Sed ego istuc faciam sedulo:
 
ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,
 
atque argentum ego cum hoc feram. 295
Periphanes
Quanti émi potest minimo? 295
Epidicvs
Illane? 295
 
ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
 
verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
 
atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
Periphanes
Quidum?
Epidicvs
Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
 
auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium, 300
 
gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
 
face modo, est lucrum hic tibi amplum.
Periphanes
Deos quidem oro.
← Önceki Perde 2 · 10 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme