Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,
Epidicvs
continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. 155
 
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum?
Stratippocles
Iam faxo hic erit.
Chaeribvlvs
Quid hic nunc agimus?
Stratippocles
Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem
 
luculentum habeamus.—
Epidicvs
Ite intro, ego de re argentaria
 
iam senatum convocabo in corde consiliarium,
 
quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. 160
 
Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;
 
non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:
 
adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.
 
i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio,
 
ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.— 165
← Önceki Perde 1 · 13 / 13 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme