Thesauros Literature Comedy Epidicus

Epidicus

Epidicus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
aggrediar hominem. advenientem péregre erum suom Stratippoclem
Epidicvs
impertit salute servos Epidicus.
Stratippocles
Vbi is est?
Epidicvs
Adest.
 
salvom huc advenisse—
Stratippocles
Tam tibi istuc credo quam mihi.
Epidicvs
Benene usque valuisti?
Stratippocles
A morbo valui, ab animo aeger fui.
Epidicvs
Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi 130
 
impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras
 
missiculabas.
Stratippocles
Perdidisti omnem operam.
Epidicvs
Nam qui perdidi?
Stratippocles
Quia meo neque cara est cordi neque placet.
Epidicvs
Quid retulit
 
mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?
Stratippocles
Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori. 135
Epidicvs
Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene.
 
ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.
Stratippocles
Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.
← Önceki Perde 1 · 11 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme