Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
frater mi, salve.
Therapontigonvs
Qui credam ego istuc? cedo,
 
si vera memoras, quae fuit mater tua?
Planesivm
Cleobula.
Therapontigonvs
Nutrix quae fuit?
Planesivm
Archestrata.
 
ea me spectatum tulerat per Dionysia.
 
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
 
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
 
ego pertimesco: tum ibi mé nescio quis arripit
 
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
 
nec quo me pacto abstulerit possum dicere. 650
Therapontigonvs
Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
 
ubi is est homó qui te surripuit?
Planesivm
Nescio.
 
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
 
cum hoc olim perii.
Therapontigonvs
Cedo, ut inspiciam.
Cvrcvlio
Sanan es,
 
quae isti committas? 655
← Önceki Perde 5 · 5 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme