Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Phaedrome, obsecro serva me.
Phaedromvs
Tamquam me et genium meum.
 
miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
 
quem parasitus hic te elusit. 630
Planesivm
Per tua genua te obsecro, 630
 
ut nos facias certiores.
Therapontigonvs
Quid istuc ad vos attinet?
 
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrcvlio
Vt fastidit gloriosus.
Therapontigonvs
Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrcvlio
Nihil est quod ille dicit.
Planesivm
Fac me certiorem, óbsecro.
Therapontigonvs
Ego dícam, surge. hanc rem ágite atque animum advórtite. 635
 
pater meus habuit Periplanes †Planesium
 
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
 
ut aequom fuerat, filio.
Planesivm
Pro Iuppiter.
Therapontigonvs
Et istó me heredem fecit.
Planesivm
O Pietas mea,
 
serva me, quando ego te servavi sedulo. 640
← Önceki Perde 5 · 4 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme