Perde 5
[Textpart 1]
Antiquom poëtam audivi scripsisse in tragoedia,
Cvrcvlio
mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
595
rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.
nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.
[Textpart 2]
Phaedrome, propera.
Phaedromvs
Quid properem?
Planesivm
Parasitum ne amiseris.
Phaedromvs
Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter.
600
Phaedromvs
Quid negotist?
Planesivm
Rogita unde istunc habeat anulum.
pater istum meus gestitavit
Cvrcvlio
At mea matertera.
Planesivm
Mater ei utendum dederat.
Cvrcvlio
Pater † uois rusum tibi.