Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
Lusco liberto tuo,
Lyco
is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.
 
qui has tabellas obsignatas attulit. 545
Therapontigonvs
Quas tu mihi tabellas? 545
 
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
 
nec mihi quidém libertus ullust.
Lyco
Fácis sapientius
 
quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.
Therapontigonvs
Quid feci †
Lyco
Quod mandasti feci, túi honoris gratia,
 
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. 550
Therapontigonvs
Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyco
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
 
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Therapontigonvs
Quid valeam?
Lyco
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.—
Therapontigonvs
Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus 555
 
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
[Textpart 4]
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
Cappadox
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
← Önceki Perde 4 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme