Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
argentum des lenoni, is huic det virginem.”
Lyco
ubi ipsus? cur non venit?
Cvrcvlio
Ego dicam tibi:
 
quia nudiusquartus venimus in Cariam
 
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
 
solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet 440
 
septempedalis, factis monumentum suis.
Lyco
Quam ob rem istuc?
Cvrcvlio
Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
 
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
 
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
 
Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, 445
 
† Libyamque oram omnem Conterebromniam,
 
dimidiam partem nationum usque omnium
 
subegit solus intra viginti dies.
Lyco
Vah.
Cvrcvlio
Quid mirare?
Lyco
Quia enim in cavea si forent
 
conclusi, ítidem ut pulli gallinacei, 450
 
ita non potuere uno anno circumirier.
← Önceki Perde 3 · 5 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme