Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
quid eum nunc quaeris? aut cuiati's cuiatis es ?
Cvrcvlio
Eloquar.
 
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lyco
Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
 
dum scribo, explevi totas ceras quattuor. 410
 
sed quid Lyconem quaeris?
Cvrcvlio
Mandatumst mihi,
 
ut has tabellas ad eum ferrem.
Lyco
Quis tu homo es?
Cvrcvlio
Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Lyco
Summane, salve. qui Summanu's Summanus es ? fac sciam.
Cvrcvlio
Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, 415
 
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyco
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
 
apud mé profecto nihil est Summano loci.
 
sed istúm quem quaeris ego sum.
Cvrcvlio
Quaeso, tune is es,
 
Lyco trapezita? 420
Lyco
Ego sum. 420
Cvrcvlio
Multam me tibi 420
← Önceki Perde 3 · 3 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme