Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Lyco
Vnocule, salve.
Cvrcvlio
Quaeso, deridesne me?
Lyco
De Coclitum prosapia te esse arbitror,
 
nam ei sunt unoculi.
Cvrcvlio
Catapulta hoc ictum est mihi
 
apud Sicyonem. 395
Lyco
Nam quid id refert mea, 395
 
an aula quassa cum cinere effossus siet?
Cvrcvlio
Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;
 
nam illaec catapultae ád me crebro commeant.
 
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
 
quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. 400
Lyco
Licetne ínforare, si incomitiare non licet?
Cvrcvlio
Non inforabis me quidem, nec mihi placet
 
tuom profecto nec forum nec comitium.
 
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
 
inibis a me solidam et grandem gratiam. 405
 
Lyconem quaero tarpezitam.
Lyco
Dic mihi,
← Önceki Perde 3 · 2 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme