Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
Cvrcvlio
ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
 
respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
 
quod tibi est item sibi esse, magnam argenti ínopiam.
Phaedromvs
Perdis me tuis dictis. 335
Cvrcvlio
Immo servo et servatum volo. 335
 
postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
 
med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
 
aggredior hominem, saluto adveniens. salve inquit mihi,
 
prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
 
dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat, 340
 
ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
 
dico me novisse. quid? lenonem Cappadocem? annuo
 
visitasse. sed quid eum vis? “quia de illo emi virginem
 
triginta minis, vestem, aurum; et pro ís decem coáccedunt minae.”
 
dédisti tu argentum? inquam. “ímmo ápud trapezitam situm est 345
 
illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
 
meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
 
operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.”
 
postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
← Önceki Perde 2 · 9 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme