Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
procul sedere longe a me Aesculapium,
Cappadox
neque eum ad me adire neque me magni pendere
 
visumst.
Cocvs
Item alios deos facturos scilicet:
 
sane illi inter se congruont concorditer.
 
nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, 265
 
namque incubare satius te fuerat Iovi,
 
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Cappadox
Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,
 
locus nón praeberi potis est in Capitolio.
Cocvs
Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio 270
 
petas, ne forte tibi évenat magnum malum,
 
quod in quiete tibi portentumst.
Cappadox
Bene facis.
 
ibo atque orabo.—
Cocvs
Quae res male vortat tibi.—
Palinvrvs
Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
 
estne hic parasitus qui missust in Cariam? 275
 
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
Phaedromvs
Quid istíc clamorem tollis?
← Önceki Perde 2 · 4 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme