Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
congrediar.
Cappadox
Salve, Palinure.
Palinvrvs
O scelerum caput,
 
salveto. quid agis? 235
Cappadox
Vivo. 235
Palinvrvs
Nempe ut dignus es. 235
 
sed quid tibi est?
Cappadox
Lien enecat, renes dolent,
 
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
 
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Palinvrvs
Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
Cappadox
Facile est miserum inridere. 240
Palinvrvs
Quin tu aliquot dies 240
 
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
 
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
 
venire poteris intestinis vilius.
Cappadox
Lien díerectust.
Palinvrvs
Ambula, id lieni optumumst.
Cappadox
Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. 245
 
potin cóniecturam facere, si narrem tibi
← Önceki Perde 2 · 2 / 11 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme