Thesauros Literature Comedy Curculio

Curculio

Curculio Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
quia te prohibet erus, clam ero potior.
Planesivm
Prohibet? nec prohibere quit,
 
nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
Palinvrvs
Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: 175
 
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
 
verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
Phaedromvs
Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
 
sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
 
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est. 180
Palinvrvs
Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
 
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
Phaedromvs
Tace.
Palinvrvs
Quid, taceam? quin tu is dormitum?
Phaedromvs
Dormio, ne occlamites.
Palinvrvs
Tu quidem vígilas.
Phaedromvs
At meo more dormio: hic somnust mihi.
Palinvrvs
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est. 185
Planesivm
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
Palinvrvs
Ilicet,
 
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
← Önceki Perde 1 · 13 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme