Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi,
Selenivm
mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie
 
apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,
 
qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,
 
néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror; 5
 
íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
 
éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.
Gymnasivm
Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
 
tibi utilisque habere:
 
ita in prándio nos lepide ác nitide 10
 
accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.
Selenivm
Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,
 
quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.
Lena
Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,
 
véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus 15
 
suávibus modis,
 
néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
Selenivm
Quid ita, amabo?
Lena
Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
Gymnasivm
Amábo, hicine ístud decét?
Perde 1 · 1 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme