Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Quoi haec éxcidit cistélla. 695
Phanostrata
Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.
Halisca
Sed is hác iit, hac soccí video
 
vestígium in pulvere, pérsequar hac.
 
in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic
 
meis túrba oculis modo se óbiecit:
 
neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo 700
 
exiít. hic conciliúm fuit. 700
 
ad duós attinet, liquidúmst. attat,
 
singulúm video vestígium.
 
sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.
 
actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.
 
redeo íntro.
Phanostrata
Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam.
Halisca
Quis mé revocat? 705
Lampadio
Bona femina et malus masculus volunt te. 705
Halisca
postremo ille
 
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
 
ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione
 
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
← Önceki Perde 4 · 4 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme