Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
mihi fabulatu's fabulatus es . 295
Alcesimarchvs
Dixin égo istaec, obsecro? 295
Servvs
Modó quidem hercle haec dixisti.
Alcesimarchvs
Non praesens quidem.
Servvs
Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
Tertia
Video ego te Amoris valde tactum toxico,
 
adulescens; eo te magis volo monitum.
Alcesimarchvs
Mone.
Tertia
Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris. 300
Alcesimarchvs
Quid faciam?
Tertia
Ad matrem eius devenias domum,
 
expurges, iures, ores blande per precem
 
eamque exores ne tibi suscenseat.
Alcesimarchvs
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
Senex
prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma. 305
 
muliérculam exornatulam. quidem hercle scita.
 
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
 
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
Gymnasivm
Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
 
nam sola nulla invitior solet esse. 310
← Önceki Perde 2 · 5 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme