Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Te.
Lampadio
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Melaenis
Quis istic habitat?
Lampadio
Demipho dominus meus.
Melaenis
Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam 600
 
suam despondit in divitias maxumas?
Lampadio
Is ipsust.
Melaenis
Eho tu, quam vos igitur filiam
 
nunc quaeritatis alteram?
Lampadio
Ego dicam tibi:
 
non ex uxore natam uxoris filiam.
Melaenis
Quid istuc est verbi? 605
Lampadio
Ex priore muliere 605
 
nata, inquam, meo ero est filia.
Melaenis
Certe modo
 
huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lampadio
Huius ergo quaero.
Melaenis
Quo modo igitur, obsecro,
 
haec est prior, quae nupta nunc est?
Lampadio
Conteris
← Önceki Perde 2 · 18 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme