Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
Lampadio
erilem nostram filiam sustollere. 550
 
extimuit tum illa.
Melaenis
Iam horret corpus, cor salit.
 
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
 
puellam eamque me mihi supponere.
Phanostrata
Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
 
ut gesta res sit. 555
Melaenis
Vtinam audire non queas. 555
Lampadio
Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
 
fortunis ex secundis ad miseras vocat.
 
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
 
ego te reduco et revoco ad summas ditias,
 
ubi tu locere in luculentam familiam, 560
 
unde tíbi talenta magna viginti pater
 
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
 
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
Phanostrata
An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Lampadio
Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar. 565
 
iam perducebam illam ad me suadela mea:
← Önceki Perde 2 · 15 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme