Perde 2
[Textpart 1]
Perge dicere.
Alcesimarchvs
Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Melaenis
Non remittam. definitumst.
Alcesimarchvs
Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.
520
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
525
et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—
Melaenis
Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
530
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
535