Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 1]
siquidem amabas, illi instrui.
(Melaenis)
sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:
 
instruxisti 490
 
tibi ita ut voluisti
(Alcesimarchvs)
quod volo.
Melaenis
Eo facetu's facetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
 
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
 
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
 
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: 495
 
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Alcesimarchvs
Di me perdant—
Melaenis
Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Alcesimarchvs
Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
Melaenis
Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Alcesimarchvs
Patierin me periurare? 500
Melaenis
Pol te aliquanto facilius, 500
 
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
 
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
 
hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Alcesimarchvs
Face semel periclum.
← Önceki Perde 2 · 11 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme