Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
Lena
quae saepe mecum mentionem fecerat,
 
puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, 135
 
recens natum, eapse quod sibi supponeret.
 
ubi mihi potestas primum evenit, ilico
 
feci eius ei quod me oravit copiam.
 
postquam eam puellam á me accepit, ilico
 
eandem puellam peperit quam a me acceperat, 140
 
sine obstetricis opera et sine doloribus,
 
item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
 
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
 
suppositionemque eius facere gratia.
 
id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi 145
 
et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
 
haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
 
meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—
[Textpart 3]
Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
Avxilivm
satin víx reliquit deo quod loqueretur loci, 150
 
itá properavit de puellae proloqui
 
suppositione. quod si tacuisset, tamen
← Önceki Perde 1 · 9 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme