Thesauros Literature Comedy Cistellaria

Cistellaria

Cistellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
Gymnasivm
visa amare.
Lena
Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
 
ne quem ames. abi intro.
Gymnasivm
Numquid me vis?
Lena
Vt valeas.
Gymnasivm
Vale.—
[Textpart 2]
Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum 120
Lena
quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
 
largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
 
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
 
puellám proiectam ex angiportu sustuli.
 
adulescens quidam hic est adprime nobilis 125
 
quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia
 
quiaque adeo me complevi flore Liberi,
 
magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,
 
tacere nequeo misera quod tacito usus est.
 
Sicyone, summo genere; ei vivit pater. 130
 
is amore misere hanc deperit mulierculam,
 
quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.
← Önceki Perde 1 · 8 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme