Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Prologos

[Textpart pr]
Salvere iubeo spectatores optumos,
PROLOGVS
fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.
 
si verum dixi, signum clarum date mihi,
 
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
 
qui utuntur vino vetere sapientis puto 5
 
et qui libenter veteres spectant fabulas;
 
atque antiqua opera et verba cum vobis placent,
 
aequom est placere ante alias veteres fabulas:
 
nam nunc novae quae prodeunt comoediae
 
multo sunt nequiores quam nummi novi. 10
 
nos postquam populi rumore intelleximus
 
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
 
antiquam éius edimus comoediam,
 
quam vos probastis qui estis in senioribus;
 
nam iuniorum qui sunt non norunt, scio; 15
 
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
 
haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
 
ea tempestate flos poetarum fuit,
 
qui nunc abierunt hinc in communem locum.
 
sed tamen absentes prosunt pro praesentibus. 20
Prologos · 1 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme