Thesauros Literature Comedy Casina

Casina

Casina Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
Pardalisca
neque usquam ludos tam festivos fieri 760
 
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
 
seni nóstro et nostro Olympioni vilico.
 
omnes festinant intus totis aedibus,
 
senex ín culina clamat, hortatur coquos:
 
“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis? 765
 
properate, cenam iam esse coctam oportuit.”
 
vilicus is autem cum corona, candide
 
vestitus, lautus exornatusque ambulat.
 
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae,
 
quem dent pro Casina nuptum nostro vilico. 770
 
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
 
fore huius quod futurumst; digne autem coqui
 
nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,
 
aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
 
illarum oratu faciunt; illae autem senem 775
 
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
 
ut ipsae solae ventres distendant suos.
 
novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 7 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme